- MACEDONIA propria
- Macedonia propriadividebatur in quatuor partes praecipuas, sub quibus provinciae etant seu regiunculae vigintisex. Nunc autem etiamnum dividitur in quatuor partes, e quibus prima Iamboli, quae olim Macedonia prima et secunda; estque magis ad Ortum inter Thraciam et sinum Thermaicum: secunda Macedonia, quae alias Macedonia propria seu tertia, inter montem Scardum ad Boream ac Thessaliam ad Austrum, et ad Occasum sinus Thermaici: Tertia Comenolitari, quae pars macedoniae tertiae, et aliqua pars Thessaliae, inter Macedoniam ad Ortum et Albaniam ad Occasum: Quarta Ianna, quae pars maxima Thessaliae, et versus Meridiem. Albania autem, quae alias pars Occidentalis erar macedoniae, in praesenti regnum est separatum. Olim sub Regibus, quorum familiae series haec: Hercules, Hyllus, Cleodius, Aristomachus, Temenus, Perdiccas primus Macedoniae Rex, Archelaus, Amyntas, Philippus. Alexander M. Post quem varie regnum inter aemulos discerptum est, donec Ptolemaeus, pulsô Antigonô, totâ Macedoniâ est potitus. Sed hôca Gallis oppressô, Sosthenes, qui invasores compescuit, rerum summae praepositus Ducis nomen assumpsit. Quô a Brenno devictô, Antigonus in regnum reversus est, quem Pyrrhus iterum eiecit. Demetrius dein praefuit, cui defuncto successit filius Philippus, sub tutela Antigoni, qui regnum mox invasit: Sed illud paulo post mortuus pupillo reliquit. Hic, malô consiliô impulsus, Romanis bellum infert, successu non infelici solum sed et ignominiosô. Parcunt tamen victores Regi, ob Demetrii filii virtutem, cui invidens frater Perseus, eum de medio tollit, bellôque contra Romanos renovatô, ipse vincitur et in triumphum ducitur. A quo tempore Macedonia in provinciam redacta est, legesque a Paulo accepit: Postquam 30. Reges a Carano secundum Iustinum l. 32. c. 2. usque Persen: secundum Livium 20. l. 44. c. 9. secundum Eusebium 39. habuisset, annis 923. et rerum 192. ann. potita fuisset. Nunc tota subest dominio Turcarum, qui eam iam sub Ottomanno classe vastarunt, A. C. 1323. et sub Amurathe magnâ ex parte occuparunt, A. C. 1380. cum eius partibus et annexis. In Macedoniam venit Paulus Apostolus, A. C. 49. in visione inclamatus a viro macedonico, verbis, Transi in Macedoniam, succurre nobis: Sed Philippis, ob Pythonissae spiritum eiectum, cum comite Sila incarceratus est; inde autem miraculo liberatus Thessalonicam, ac postea Berceam abiit, ubi cum novum ei periculum crearetur, contulit se Athenas, Act c. 16. v. 9. et seqq. Gentile Macedo Hor. 3. Carm. Od. 16.—— Diffidit urbiumPortas vil Macedo. ——Item Macedonicus, et Macedonius. Maceta quoque, Auson. in clar. urbib. in Antiochia v. 9.—— Macetûmque attollite nomen.Vide Iustinum l. 7. et seqq. Plin. l. 4. Solin. c. 15. Strabonem,Livium, Velleium Paterculum, Florum, Pausaniam, Q. Curtium, Arianum, Cluverium, Introd. GEogr. l. 4. c. 9. etc. Nic. Lloyd. Ceterum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.